Sed hoc in loco
nescientibus intimandum est, quod ille locus certaminis
belligerantibus inaequalis erat; nam pagani editiorem locum praeoccupaverant,
Christiani ab inferiori loco aciem dirigebant. Erat quoque in eodem loco unica
spinosa arbor, brevis admodum, quam nos ipsi nostris propriis oculis vidimus,
circa quam ergo hostiles inter se acies, cum ingenti omnium clamore, illi
perperam agentes, isti pro vita et dilectis atque
patria pugnaturi, hostiliter conveniunt. Cumque aliquandiu animose et nimium
atrociter hinc inde utrique pugnarent, pagani divino iudicio Christianorum
impetum diutius non ferentes, maxima suarum copiarum parte occisa, opprobriosam
fugam cepere; quo in loco alter de duobus paganorum regibus et quinque comites
occisi occubuerunt, et multa millia paganae partis in eodem loco, et insuper
per totam campestrem Aescesdun latitudinem ubique dispersa, longe lateque
occisa corruerunt. Cecidit ergo Baegscecg rex et Sidroc ille senex comes et
Sidroc iunior comes, et Osbern comes, et Fraena comes, et Hareld comes, et
totus paganorum exercitus in fugam usque ad noctem et etiam usque ad diem
sequentem, quousque ad arcem qui evaserant pervenerunt, versus est, quos
Christiani usque ad noctem persecuti sunt ubique prosternentes.
|