Eodem anno Aelfred supra memoratus, qui usque
ad id temporis, viventibus fratribus suis, secundarius
fuerat, totius regni gubernacula, divino concedente nutu, cum summa omnium
illius regni accolarum voluntate, confestim fratre defuncto suscepit. Quod
etiam vivente praedicto fratre suo, si dignaretur accipere, facillime cum
consensu omnium potuerat invenire, nempe quia et
sapientia et cunctis moribus bonis cunctos fratres suos praecellebat, et
insuper eo quod nimium bellicosus et victor prope in omnibus bellis erat. Cumque regnare prope
quasi invitus uno mense impleto coeperat -- nimirum enim non putabat se, nisi
divino fultum auxilio, tantam paganorum unquam posse solum sufferre
austeritatem, quin etiam viventibus suis fratribus, cum magna multorum
detrimenta sustinuisset -- contra universum paganorum exercitum in monte, qui
dicitur Wiltun, qui est in meridiana ripa fluminis Guilou, de quo flumine tota
illa paga nominatur, cum paucis et nimium inaequali numero acerrime
belligeravit, et cum hinc inde utrique hostiliter et animose non parva diei
parte pugnarent, pagani ad integrum suum periculum propriis suis conspectibus
cernentes, et hostium infestationem diutius non ferentes, terga in fugam
verterunt. Sed, proh dolor! peraudacitatem
persequentium decipientes, iterum in proelium prodeunt, et victoriam capientes,
loco funeris dominati sunt. Nec hoc cuiquam mirabile videatur, quod Christiani
parvum in proelio numerum habebant: erant enim Saxones maxima ex parte in eodem
uno anno octo contra paganos proeliis populariter attriti, in quibus octo
proeliis unus rex paganorum et novem duces cum innumeris cohortibus occisi
periere, exceptis cotidianis et nocturnis irruptionibus innumerabilibus, quas
Aelfred saepe memoratus et singuli duces illius gentis cum suis et etiam
perplures ministri regis contra paganos infatigabiliter studiose exercebant. In
quibus frequentissimis irruptionibus quot millia paganae expeditionis occisa
perierunt, nisi soli Deo, incognitum est; exceptis
his, qui in octo supra memoratis proeliis trucidati sunt.
|