Anno Dominicae
Incarnationis DCCCLXXVI, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo octavo, saepe
memoratus paganorum exercitus noctu de Grantebrycge exiens, castellum, quod dicitur Werham,
intravit; quod monasterium sanctimonialium inter duo flumina Frauu et in paga,
quae dicitur Britannice Durngueir, Saxonice autem Thornsaeta, tutissimo terrarum
situ situm est, nisi ab occidentali parte tantummodo, ubi contigua terra est. Cum quo exercitu Aelfred rex foedus firmiter ea condicione, ut ab
eo discederent, pepigit: cui ille exercitus electos obsides, quantos solus
nominavit, sine ulla controversia dedit, necnon et sacramentum in omnibus
reliquiis, quibus ille rex maxime post Deum confidebat, iuravit, (in quibus nec
alicui genti prius iurare voluit) citissime de regno suo se exiturum esse. Sed,
more suo, solita fallacia utens, et obsides et
iuramentum atque fidem promissam non custodiens, nocte quadam, foedere
disrupto, omnes equites, quos habebat, occidit, versusque inde ad alium locum,
qui dicitur Saxonice Exanceastre, Britannice autem Cairuuisc, Latine quoque
civitas in orientali ripa fluminis Uvisc sita est, prope mare meridianum, quod
interluit Galliam Britanniamque, inopinate direxit, et ibi hyemavit.
|