Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-52-Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVIII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo, supra memoratus saepe exercitus Eaxeancestre deserens, Cippanham, villam regiam, quae est sita in sinistrali parte Wiltunscire, in orientali ripa fluminis, quod Britannice dicitur Abon, adiit, et ibi hyemavit. Et multos eiusdem gentis ultra mare compulit hostiliter et penuria atque pavore navigare, et maxima ex parte omnes illius regionis habitatores suo subdiderunt dominio. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |