Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Asserius
De rebus gestis Aelfredi

IntraText CT - Text

  • -55-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-55-

 

Eodem anno post Pascha Aelfred rex cum paucis fecit arcem in loco, qui dicitur Aethelingaeg, et de ipsa arce semper cum fassellis Summurtunensis contra paganos infatigabiliter rebellavit. Iterumque in septima hebdomada post Pascha ad Petram Aegbryhta, quae est in orientali parte saltus, qui dicitur Seluudu, Latine autem «sylva magnaBritannice «Coit Maurequitavit; ibique obviaverunt illi omnes accolae Summurtunensis pagae et Wiltunensis, omnes accolae Hamtunensis pagae, qui non ultra mare pro metu paganorum navigaverant; visoque rege, sicut dignum erat, quasi redivivum post tantas tribulationes recipientes, immenso repleti sunt gaudio, et ibi castra metati sunt una nocte. Diluculo sequenti illucescente, rex inde castra commovens, venit ad locum, qui dicitur Aecglea, et ibi una nocte castra metatus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License