Inde sequenti mane illucescente vexilla
commovens ad locum, qui dicitur Ethandun, venit, et contra universum paganorum
exercitum cum densa testudine atrociter belligerans, animoseque diu persistens,
divino nutu, tandem victoria potitus, paganos maxima caede prostravit, et
fugientes usque ad arcem percutiens persecutus est, et omnia, quae extra arcem
invenit, homines scilicet et equos et pecora, confestim caedens homines,
surripuit, et ante portas paganicae arcis cum omni exercitu suo viriliter
castra metatus est. Cumque ibi per quatuordecim dies remoraretur, pagani fame, frigore, timore,
et ad extremum desperatione perterriti, pacem ea condicione petierunt, ut rex
nominatos obsides, quantos vellet, ab eis acciperet, et ille nullum eis daret,
ita tamen qualiter nunquam cum aliquo pacem ante pepigerant. Quorum
legatione audita rex suatim utens, misericordia motus, nominatos, quantos
voluit, obsides ab eis accepit. Quibus acceptis,
pagani insuper iuraverunt se citissime de suo regno exituros, necnon et Godrum,
rex eorum, Christianitatem subire et baptismum sub manu Aelfredi regis
accipere promisit. Quae omnia ille et sui, ut
promiserant, impleverunt. Nam post hebdomadas Godrum,
paganorum rex, cum triginta electissimis de exercitu suo viris, ad Aelfred
regem prope Aethelingaeg in loco, qui dicitur Alre, prevenit. Quem Aelfred rex in
filium adoptionis sibi suscipiens, de fonte sacro baptismatis elevavit. Cuius
chrismatis solutio octavo die in villa regia, quae dicitur Waedmor, fuit. Qui, postquam baptizatus fuit, duodecim noctibus cum
rege mansit. Cui rex cum suis omnibus multa et optima beneficia largiter dedit.
|