Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-66-Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIV, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo sexto, praefatus exercitus in duas se turmas divisit: una etenim turma in Orientalem Franciam perrexit, et altera ad Britanniam veniens, Cantiam adiit, civitatemque, quae Hrofesceastre Saxonice dicitur, in orientali ripa fluminis Medwaeg sitam, obsedit. Ante huius portam pagani castellum sibimet firmum subito fabricaverunt; nec tamen illam civitatem expugnare potuerunt, quia cives illi se viriliter defenderunt, quousque Aelfred rex, cum magno exercitu adiutorium illis conferens, supervenit. Et tunc pagani, relicta arce sua, et omnibus equis, quos de Francia secum adduxerant, derelictis, maxima parte necnon captivorum suorum in arce dimissa, adveniente subito rege, ad naves suas confestim confugiunt, et Saxones statim derelictos a paganis captivos et equos diripiunt. Pagani itaque, magna necessitate compulsi, eadem aestate iterum Franciam adierunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |