Cum ergo nuptias honorabiliter in Mercia
factas, inter innumerabiles utriusque sexus populos, sollemniter celebraret,
post diuturna die noctuque convivia, subito et immenso
atque omnibus medicis incognito confestim coram omni populo correptus est
dolore. Incognitum enim erat omnibus, qui tunc aderant, et etiam hucusque
cotidie cernentibus -- quod, proh dolor! pessimum est, tantam diuturnitatem a vigesimo aetatis suae
anno usque quadragesimum, et eo amplius, annum per tanta annorum curricula
incessanter protelasse -- unde talis dolor oriebatur. Multi
namque favore et fascinatione circumstantis populi hoc factum esse autumabant;
alii diaboli quadam invidia, qui semper bonis invidus existat; alii inusitato
quodam genere febris; alii ficum existimabant, quod genus infestissimi doloris
etiam ab infantia habuit. Sed quodam tempore, divino nutu, antea, cum Cornubiam
venandi causa adiret, et ad quandam ecclesiam orandi
causa divertisset, in qua Sanctus Gueriir requiescit, suatim utens -- erat enim
sedulus sanctorum locorum visitator etiam ab infantia, orandi et eleemosynam
dandi gratia -- diu in oratione tacita prostratus, ita Domini misericordiam deprecabatur,
quatenus omnipotens Deus pro sua immensa clementia stimulos praesentis et
infestantis infirmitatis aliqua qualicunque leviori infirmitate mutaret, ea
tamen condicione, ut corporaliter exterius illa infirmitas non appareret, ne
inutilis et despectus esset. Timebat enim lepram aut caccitatem, vel aliquem talem
dolorem, qui homines tam cito et inutiles et despectos suo adventu efficiunt.
Oratione autem finita, coeptum iter arripuit, et non multo post tempore, ut in
oratione deprecatus fuerat, se ab illo dolore medicatum esse divinitus sensit,
ita ut funditus eradicaretur, quamvis et hunc dolorem in primaevo iuventutis
suae flore devota oratione et frequenti Deo supplicatione pius supplex nactus
fuerat. Nam, ut de benevola mentis suae devotione Deo succinctim ac breviter,
quamvis praeposterato ordine, loquar, cum in primaevo iuventutis suae flore,
antequam propriam coniugem duceret, mentem suam propriam in Dei mandatis
stabilire vellet, et se a carnali desiderio abstinere non posse cerneret,
offensam Dei incurrere, si aliquid contrarium voluntati illius perageret,
saepissime, galli cantu et matutinis horis clam consurgens, ecclesias et
reliquias sanctorum orandi causa visitabat; ibique diu prostratus orabat, quo
Deus Omnipotens, propter suam misericordiam, mentem illius amore suae
servitutis multo robustius per aliquam infirmitatem, quam posset sustinere, non
tamen quo eum indignum et inutilem in mundanis rebus faceret, ad se penitus
convertens corroboraret. Cumque hoc saepius magna mentis devotione ageret, post
aliquantulum intervallum praefatum fici dolorem Dei munere incurrit, in quo,
diu et aegre per multos annos laborans, se, etiam de vita, desperabat,
quousque, oratione facta, a se penitus eum amovit. Sed, proh dolor! eo amoto,
alius infestior in nuptiis, ut diximus, eum arripuit, qui a vigesimo aetatis
suae anno usque ad quadragesimum quintum eum die noctuque incessabiliter
fatigavit; sed, si aliquando Dei misericordia unius diei aut noctis vel etiam
unius horae intervallo illa infirmitas seposita fuerat, timor tamen ac tremor
illius execrabilis doloris unquam eum non deserit, sed quasi inutilem eum, ut
ei videtur, in divinis et humanis rebus propemodum effecit.
|