Interea tamen
rex, inter bella et praesentis vitae frequentia impedimenta, necnon paganorum
infestationes et cotidianas corporis infirmitates, et regni gubernacula regere,
et omnem venandi artem agere, aurifices et artifices suos omnes et falconarios
et accipitrarios canicularios quoque docere, et aedificia supra omnem
antecessorum suorum consuetudinem venerabiliora et pretiosiora nova sua
machinatione facere, et Saxonicos libros recitare, et maxime carmina Saxonica
memoriter discere, aliis imperare, et solus assidue pro viribus studiosissime
non desinebat. Divina quoque ministeria et missam scilicet cotidie audire,
psalmos quosdam et orationes et horas diurnas et nocturnas celebrare, et
ecclesias nocturno tempore, ut diximus, orandi causa clam a suis adire solebat
et frequentabat. Eleemosynarum quoque studio et largitati indigenis et advenis
omnium gentium, ac maxima et incomparabili contra omnes homines affabilitate
atque iocunditate, et ignotarum rerum investigationi solerter se iungebat.
Franci autem multi, Frisones, Galli, pagani, Britones, et Scotti, Armorici
sponte se suo dominio subdiderant, nobiles scilicet et ignobiles; quos omnes,
sicut suam propriam gentem, secundum suam dignitatem regebat, diligebat,
honorabat, pecunia et potestate ditabat. Divinam quoque scripturam a
recitantibus indigenis, aut etiam, si casu quodam aliunde adveniret, cum
alienigenis pariter preces audire sedulus et sollicitus solebat. Episcopos
quoque suos et omnem ecclesiasticum ordinem, comites ac nobiles suos, ministeriales
etiam et omnes familiares admirabili amore diligebat. Filios quoque eorum, qui
in regali familia nutriebantur, non minus propriis diligens, omnibus bonis
moribus instituere et literis imbuere solus die noctuque inter cetera non
desinebat. Sed quasi nullam in his omnibus consolationem haberet, et nullam
aliam intrinsecus et extrinsecus perturbationem pateretur, ita tamen cotidiana
et nocturna anxius tristitia ad Dominum et ad omnes, qui sibi familiari
dilectione adsciti forent, querelaretur et assiduo gemebat suspirio, eo quod
Deus Omnipotens eum expertem divinae sapientiae et liberalium artium fecisset:
in hoc pium et opinatissimum atque opulentissimum Salomonem Hebraeorum regem
aequiparans, qui primitus, despecta omni praesenti gloria et divinitiis, sapientiam
a Deo deposcit, et etiam utramque invenit, sapientiam scilicet et praesentem
gloriam, sicut scriptum est, «Quaerite ergo primum regnum Dei et iustitiam
eius, et haec omnia praestabuntur vobis.» Sed Deus, Qui est semper inspector
internarum mentium, meditationum et omnium bonarum voluntatum instigator,
necnon etiam, ut habeantur bona desiderata, largissimus administrator, neque
enim unquam aliquem bene velle instigaret, nisi et hoc, quod bene et iuste
quisque habere desiderat, largiter administraret, instigavit mentem eius
interius, non extrinsecus: sicut scriptum est, «Audiam, quid loquatur in me
dominus Deus.» Coadiutores bonae meditationis suae, qui eum in desiderata
sapientia adiuvare possent, quo ad concupita perveniret, quandocunque posset,
acquireret; qui subinde -- velut apis prudentissima, quae primo mane caris e
cellulis consurgens aestivo tempore, per incerta aeris itinera cursum veloci
volatu dirigens, super multiplices ac diversos herbarum, holerum, fruticum
flosculos descendit, probatque quid maxime placuerit atque domum reportat --
mentis oculos longum dirigit, quaerens extrinsecus quod intrinsecus non
habebat, id est in proprio regno suo.
|