At tunc Deus
quaedam solatia regiae benevolentiae, tam benevolam et iustissimam querelam
illius diutius non ferens, veluti quaedam luminaria, transmisit Werfrithum,
scilicet Wigernensis ecclesiae episcopum, in divina scilicet scriptura bene
eruditum, qui, imperio regis, libros Dialogorum Gregorii papae et Petri sui discipuli
de Latinitate primus in Saxonicam linguam, aliquando sensum ex sensu ponens,
elucabratim et elegantissime interpretatus est; deinde Plegmundum, Mercium
genere, Dorobernensis ecclesiae archiepiscopum, venerabilem scilicet virum,
sapientia praeditum; Aethelstan quoque et Werwulfum, sacerdotes et capellanos,
Mercios genere, eruditos. Quos quatuor Aelfred rex de Mercia ad se advocaverat,
et multis honoribus et potestatibus extulit in regno Occidentalium Saxonum,
exceptis his, quae Plegmundus archiepiscopus et Werfrithus episcopus in Mercia
habebant. Quorum omnium doctrina et sapientia regis indesinenter desiderium
crescebat et implebatur. Nam die noctuque, quandocunque aliquam licentiam
haberet, libros ante se recitare talibus imperabat -- non enim unquam sine
aliquo eorum se esse pateretur -- quapropter pene omnium librorum notitiam
habebat, quamvis per se ipsum aliquid adhuc de libris intelligere non posset.
Non enim adhuc aliquid legere inceperat.
|