Illo enim tempore et multo ante omnes
regiones dexteralis Britanniae partis ad Aelfred regem pertinebant et adhuc
pertinent: Hemeid scilicet, cum omnibus habitatoribus Demeticae regionis, sex
filiorum Rotri vi compulsus, regali se subdiderat imperio; Houil quoque filius
Ris, rex Gleguising, et Brochmail atque Fernmail filii Mouric, reges Guent, vi et tyrannide Eadred, comitis, et Merciorum compulsi,
suapte eundem expetivere regem, ut dominium et defensionem ab eo pro inimicis
suis haberent. Helised quoque filius Teudubr, rex
Brecheniauc, eorundem filiorum Rotri vi coactus, dominium regis praefati suapte
requisivit. Anaraut quoque filius Rotri, cum suis fratribus, ad postremum amicitiam Northanhymbrorum deserens, de qua
nullum bonum nisi damnum habuerat, amicitiam regis studiose requirens ad
praesentiam illius advenit, cumque a rege honorifice receptus esset, et ad
manum episcopi in filium confirmationis acceptus, maximisque donis ditatus, se
regis dominio cum omnibus suis eadem condicione subdidit, ut in omnibus regiae
voluntati sic oboediens esset, sicut Aethered cum Merciis.
|