Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-84-
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo nono, supra memoratus paganorum exercitus Parisiam civitatem derelinquens incolumem, eo quod aliter proficere sibimet non poterat, classem suam sub illo ponte sursum contra Signe longe remigando, tam diu direxit, donec ad ostium fluminis, quod Materne nominatur, pervenisset; tunc Sigonam deserentes in ostium Materne divertunt, contra quod diu ac longe navigantes, demum non sine labore usque ad locum, qui dicitur Caziei, id est villa regia, pervenerunt. In quo loco hiemaverunt integro anno. Sequenti anno in ostium fluminis, quod dicitur Iona, intraverunt, non sine magno regionis damno, et illic remorati sunt anno uno. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |