Eodem anno Carolus, Francorum rex, viam
universitatis adiit; sed Earnulf, filius fratris sui, sexta,
antequam defunctus esset, hebdomada, illum regno expulerat. Quo statim
defuncto, quinque reges ordinati sunt, et regnum in quinque partibus conscissum
est, sed tamen principalis sedes regni ad Earnulf iuste et
merito provenit, nisi solummodo quod in patruum suum indigne peccavit. Ceteri
quoque quatuor reges fidelitatem et oboedientiam Earnulfo, sicut dignum erat,
promiserunt: nullus enim illorum quator regum hereditarius illius regni erat in
paterna parte, nisi Earnulf solus. Quinque itaque reges confestim,
Karolo moriente, ordinati sunt, sed imperium penes Earnulf remansit. Talis
ergo illius regni divisio fuit: nam Earnulf orientales regiones Hreni fluminis,
Hrothuulf quoque internam partem regni accepit, Oda etiam occidentale regnum,
Beorngar et Witha Langobardiam, nec non et illas regiones, quae in illa parte
montis sunt. Nec tamen tanta et talia regna inter se pacifice servaverunt. Nam bis pleno
proelio inter se belligeravere, et illa regna persaepe devastaverunt invicem,
et unusquisque alterum expulit de regno.
|