Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-90-
Sed, sicut a quodam sapiente iamdudum scriptum est: invigilant animi, quibus est pia cura regendi, magnopere invigilandum mihi censeo in eo, quod ante aliquam, quamvis dissimili modo, similitudinem inter illum felicem latronem et regem composuerim: namque patibulum exosum est unicuique, ubicunque male habet. Sed quid faciat, si non possit se inde eripere aut etiam effugere, vel qualicunque arte causam suam meliorare ibidem commorando? Debet ergo, velit, nolit, cum moerore et tristitia sufferre, quod patitur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |