Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-92-De voto quoque et proposito excellentissimae meditationis suae, quam semper inter prospera et adversa sua nullo modo praetermittere poterat, praetereundum esse hoc in loco utiliter non existimo. Nam, cum de necessitate animae suae solito cogitaret, inter cetera diuturna et nocturna bona, quibus assidue et maxime studebat, duo monasteria construi imperavit: unum monachorum in loco, qui dicitur Aethelingaeg, quod permaxima gronna paludosissima et intransmeabili et aquis undique circumcingitur, ad quod nullo modo aliquis accedere potest nisi cauticis, aut etiam per unum pontem, qui inter duas arces operosa protelatione constructus est: in cuius pontis occidentali limite arx munitissima praefati regis imperio pulcherrima operatione consita est; in quo monasterio diversi generis monachos undique congregavit et in eodem collocavit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |