Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-93-
Nam primitus, quia nullum de sua propria gente nobilem ac liberum hominem, nisi infantes, qui nihil boni eligere nec mali respuere pro teneritudine invalidae aetatis adhuc possunt, qui monasticam voluntarie vellet subire vitam, habebat; nimirum quia per multa retroacta annorum curricula monasticae vitae desiderium ab illa tota gente, nec non et a multis aliis gentibus, funditus desierat, quamvis perplurima adhuc monasteria in illa regione constructa permaneant, nullo tamen regulam illius vitae ordinabiliter tenente, nescio quare, aut pro alienigenarum infestationibus, qui saepissime terra marique hostiliter irrumpunt, aut etiam pro nimia illius gentis in omni genere divitiarum abundantia, propter quam multo magis id genus despectae monasticae vitae fieri existimo; ideo diversi generis monachos in eodem monasterio congregare studuit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |