Nam
quodam tempore, cum instinctu diabolico quidam sacerdos et
diaconus, Gallici genere, ex praefatis monachis, invidia quadam excitati contra
suum abbatem praefatum Iohannem, nimium latenter in tantum amaricati sunt, ut
Iudaico more dominum suum dolo circumvenirent et proderent. Nam
duos eiusdem gentis Gallicae servulos praemio conductos ita fraudulenter
docuerunt, ut nocturno tempore, cum omnes delectabili corporis quiete
graviter dormirent, patefactam armati intrarent ecclesiam; quam post se iterum
solito more clauderent et unicum abbatis adventum in ea absconditi
praestolarentur. Cumque solus solito orandi causa ecclesiam latenter intraret,
et ante sanctum altare flexis ad terram genubus se
inclinaret, hostiliter irruentes in eum, tunc eum ibidem occiderent. Cuius corpus exanime inde trahentes ante ostium cuiusdam
meretricis, quasi illic occisus esset in meretricando, iactarent. Quod
etiam machinaverunt, crimen crimini addentes, sicut dictum est: «Et erit novissimus error peior priore.» Sed divina misericordia,
quae semper innocentibus solet subvenire, impiam impiorum meditationem maxima
ex parte frustrata est, quo non per omnia evenirent, sicut proposuerant.
|