Secundam vero partem omnium divitiarum suarum, quae annualiter ad eum ex
omni censu perveniebant et in fisco reputabantur, sicut iam paulo ante commemoravimus, plena
voluntate Deo devovit, et in quatuor partibus aequis etiam curiose suos
ministros illam dividere imperavit, ea condicione, ut prima pars illius
divisionis pauperibus uniuscuiusque gentis, qui ad eum veniebant, discretissime
erogaretur. Memorabat etiam in hoc, quantum humana discretio custodire poterat,
illius sancti papae Gregorii observandam esse sententiam, qua discretam
mentionem dividendae eleemosynae ita dicens agebat: «Nec
parvum cui multum, nec multum cui parvum, nec nihil cui aliquid, nec aliquid
cui nihil.» Secundam autem duobus monasteriis, quae ipse fieri imperaverat, et
servientibus in his Deo, de quibus paulo ante latius disseruimus; tertiam
scholae, quam ex multis suae propriae gentis nobilibus et etiam pueris
ignobilibus studiosissime congregaverat; quartam circum finitimis in omni
Saxonia et Mercia monasteriis, et etiam quibusdam annis per vices in Britannia
et Cornubia, Gallia, Armorica, Northanhymbris, et aliquando etiam in Hybernia,
ecclesiis et servis Dei inhabitantibus, secundum possibilitatem suam, aut ante
distribuit, aut sequenti tempore erogare proposuit, vita sibi et prosperitate
salva.
|