His aliquandiu
excogitatis, tandem, invento utili et discreto consilio, suos capellanos ceram
offerre sufficienter imperavit, quam adductam ad denarios pensari in bilibri
praecepit; cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios
pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit,
ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine
haberet. Itaque hac reperta ratione, sex illae
candelae per viginti quatuor horas die nocteque sine defectu coram sanctis
multorum electorum Dei reliquiis, quae semper eum ubique comitabantur, ardentes
lucescebant. Sed cum aliquando per diem integrum et noctem ad eandem illam
horam, qua anteriori vespera accensae fuerant, candelae ardendo lucescere non
poterant, nimirum ventorum violentia inflante, quae aliquando per ecclesiarum
ostia et fenestrarum, maceriarum quoque atque tabularum, vel frequentes
parietum rimulas, nec non et tentoriorum tenuitates, die noctuque sine
intermissione flabat, exardescere citius plus debito ante eandem horam finiendo
cursum suum cogebantur, excogitavit, unde talem ventorum sufflationem prohibere
potuisset, consilioque artificiose atque sapienter invento, laternam ex lignis
et bovinis cornibus pulcherrime construere imperavit. Bovina
namque cornua alba ac in una tenuiter dolabris erasa non minus vitreo vasculo
elucent. Quae itaque laterna mirabiliter ex lignis et
cornibus, ut ante diximus, facta, noctuque candela in eam missa, exterius ut
interius tam lucida ardebat, nullis ventorum flaminibus impedita, quia
valvam ad ostium illius laternae ex cornibus idem fieri imperaverat. Hoc itaque machinamento ita facto, sex candelae, unaquaeque post
alteram, per viginti quatuor horas sine intermissione nihil citius, nihil tardius
lucescebant. Quibus extinctis, aliae
incendebantur.
|