Studebat quoque in iudiciis
etiam propter nobilium et ignobilium suorum utilitatem, qui saepissime in
contionibus comitum et praepositorum pertinacissime inter se dissentiebant, ita ut pene nullus eorum,
quicquid a comitibus et praepositis iudicatum fuisset, verum esse concederet. Qua pertinaci
dissensione obstinatissime compulsi, regis subire iudicium singuli
subarabant, quod et confestim ab utraque parte implere festinabant. Sed tamen
ille, qui in sua parte aliquam de illa causa iniustitiam fieri cognosceret, ad talis iudicis iudicium, contra voluntatem tamen, quamvis
per vim lege et stipulatione venire coactus esset, voluntarie nolebat accedere.
Sciebat enim ibidem nihil ex sua malitia confestim posse
delitescere; nimirum erat namque rex ille in exequendis iudiciis, sicut in
ceteris aliis omnibus rebus, discretissimus indagator. Nam omnia pene
totius suae regionis iudicia, quae in absentia sua fiebant, sagaciter
investigabat, qualia fierent, iusta aut etiam iniusta, aut vero si aliquam in illis iudiciis iniquitatem intelligere posset,
leniter utens suatim illos ipsos iudices, aut per se ipsum aut per alios suos
fideles quoslibet interrogabat, quare tam nequiter iudicassent, utrum per
ignorantiam aut propter aliam quamlibet malevolentiam, id est utrum pro
aliquorum amore vel timore aut aliorum odio aut etiam pro alicuius pecuniae
cupiditate. Denique si illi iudices profiterentur
propterea se talia ita iudicasse, eo quod nihil rectius de his rebus scire
poterant, tunc ille, discrete et moderanter illorum imperitiam et insipientiam
redarguens, aiebat, ita inquiens: «Nimium admiror vestram hanc insolentiam, eo
quod, Dei dono et meo, sapientium ministerium et gradus usurpastis, sapientiae
autem studium et operam neglexistis. Quapropter aut terrenarum potestatum
ministeria, quae habetis, illico dimittatis, aut sapientiae studiis multo
devotius docere ut studeatis, imperio.» Quibus auditis verbis, perterriti
veluti pro maxima vindicta correcti, comites et praepositi ad aequitatis
discendae studium totis viribus se vertere nitebantur, ita ut mirum in modum
illiterati ab infantia comites pene omnes, praepositi ac ministri literatoriae
arti studerent, malentes insuetam disciplinam quam laboriose discere, quam
potestatum ministeria dimittere. Sed si aliquis
litteralibus studiis aut pro senio vel etiam pro nimia inusitati ingenii
tarditate proficere non valeret, suum, si haberet, filium, aut etiam aliquem
propinquum suum, vel etiam, si aliter non habeat, suum proprium hominem,
liberum vel servum, quem ad lectionem longe ante promoverat, libros ante se die
nocteque, quandocunque unquam ullam haberet licentiam, Saxonicos imperabat
recitare. Et suspirantes nimium intima mente dolebant, eo quod in iuventute sua
talibus studiis non studuerant, felices arbitrantes huius temporis iuvenes, qui
liberalibus artibus feliciter erudiri poterant, se vero infelices existimantes,
qui nec hoc in iuventute didicerant, nec etiam in senectute, quamvis inhianter
desiderarent, poterant discere. Sed hanc senum iuvenumque in discendis literis
solertiam ad praefati regis notitiam explicavimus.
|