Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-2-
De genealogia matris eius. Mater quoque eiusdem Osburh nominabatur, religiosa nimium femina, nobilis ingenio, nobilis et genere; quae erat filia Oslac, famosi pincernae Aethelwulfi regis. Qui Oslac Gothus erat natione; ortus enim erat de Gothis et Iutis, de semine scilicet Stuf et Wihtgar, duorum fratrum et etiam comitum, qui, accepta potestate Uvectae insulae ab avunculo suo Cerdic rege et Cynric filio suo, consobrino eorum, paucos Britones eiusdem insulae accolas, quos in ea invenire potuerunt, in loco, qui dicitur Guuihtgaraburhg, occiderunt. Ceteri enim accolae eiusdem insulae ante aut occisi erant aut exules aufugerant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |