Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-5-
His ibi ita gestis, praedictus paganorum exercitus perrexit in Suthrie, quae paga sita est in meridiana Tamesis fluminis ripa ab occidentali parte Cantiae. Et Aethelwulfus, Saxonum rex, et filius suus Aethelbaldus cum omni exercitu in loco, qui dicitur Aclea, id est «in campulo quercus, » diutissime pugnaverunt; ibique, cum diu acerrime et animose ex utraque parte pugnatum esset, maxima pars paganae multitudinis funditus deleta et occisa est, ita qualiter nunquam in aliqua regione in una die, ante nec post, ex eis occisam esse audivimus, et Christiani victoriam honorifice tenuerunt et loco funeris dominati sunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |