Adveniente
igitur Aethelwulfo rege a Roma, tota illa gens, ut dignum erat, in adventu
senioris ita gavisa est, ut, si ille permitteret, pertinacem filium suum
Aethelbaldum cum omnibus suis consiliariis a totius regni sorte expellere
vellent. Sed ille, ut diximus, nimia clementia et prudenti consilio usus, ne ad
regni periculum perveniret, ita fieri noluit; et Iuthitham, Karoli regis
filiam, quam a patre suo acceperat, iuxta se in regali solio sine aliqua suorum
nobilium controversia et odio, usque ad obitum vitae suae, contra perversam
illius gentis consuetudinem, sedere imperavit. Gens namque Occidentalium
Saxonum reginam iuxta regem sedere non patitur, nec etiam reginam appellari,
sed regis coniugem, permittit. Quam controversiam, immo infamiam, de quadam
pertinaci et malevola eiusdem gentis regina ortam fuisse, maiores illius terrae
perhibent; quae omnia contraria seniori suo et omni populo ita peregit, ut non
solum suum proprium odium mereretur, ut a reginali solio proiceretur, sed etiam
omnibus suis subsequutricibus eandem pestiferam tabem post se submitteret. Pro
nimia namque illius reginae malitia omnes accolae illius terrae coniuraverunt,
ut nullum unquam regem super se in vita sua regnare permitterent, qui reginam in
regali solio iuxta se sedere imperare vellet. Et quia, ut
opinor, multis habetur incognitum unde haec perversa et detestabilis consuetudo
in Saxonia, ultra morem omnium Theotiscorum, primitus orta sit, paulo
latius mihi videtur intimandum. Quod a domino meo Aelfredo,
Angul-saxonum rege veredico, etiam saepe mihi referente, audivi; quod et ille
etiam a veredicis multis referentibus, immo ex parte non modica illud
factum commemorantibus, audierat.
|