Fuit in Mercia
moderno tempore quidam strenuus atque universis circa se regibus et regionibus finitimis formidolosus rex, nomine Offa, qui
vallum magnum inter Britanniam atque Merciam de mari usque ad mare fieri
imperavit. Cuius filiam, nomine Eadburh, Beorhtric
Occidentalium Saxonum rex, sibi in coniugium accepit. Quae confestim
accepta regis amicitia et totius pene regni potestate, more paterno tryannice
vivere incepit, et omnem hominem exercrari, quem Beorhtric diligeret, et omnia
odibilia Deo et hominibus facere, et omnes, quos posset, ad
regem accusare, et ita aut vita aut potestate per insidias privare. Et si a rege illud impetrare non posset, veneno eos necabat;
sicut de adolescente quodam regi dilectissimo hoc factum compertum habetur,
quem cum ad regem accusare non posset, veneno eum necavit. De quo veneno etiam
praefatus ille Beorhtric rex inscienter gustasse
aliquid refertur: neque enim illa venenum dare regi proposuerat, sed puero; sed
rex praeoccupavit, inde ambo periere.
|