Defuncto igitur Beorhtrico
rege, cum illa inter Saxones diutius fieri non posset, ultra mare navigans, cum
innumerabilibus thesauris, Karolum
illum famosissimum Francorum regem adiit. Ad quam, cum ante solarium
multa regi afferens dona staret, Karolus ait: «Elige, Eadburh, quem velis inter
me et filium meum, qui mecum in solaro isto stat.» At illa, sine deliberatione
stulte respondens, ait: «Si mihi electio conceditur, filium tuum, in quantum te
iunior est, eligo». Cui Karolus respondens et arridens ait: «Si
me eligeres, haberes filium meum; sed quia filium meum elegisti, nec me nec
illum habebis.» Dedit tamen illi unum magnum sanctimonialium monasterium; in
quo, deposito seculari habitu et sanctimonialium indumento assumpto, perpaucis
annis abbatissae fungebatur officio. Sicut enim irrationabiliter in propria
vixisse refertur, ita multo irrationabilius in aliena gente vivere
deprehenditur. Nam a quodam suae propriae gentis homine constuprata, demum
palam deprehensa, de monasterio, imperio Karoli regis, deiecta, in paupertate
et miseria leto tenus vituperabiliter vitam duxit; ita ut ad ultimum, uno servulo comitata, sicut a multis videntibus eam
audivimus, cotidie mendicans, in Pavia miserabiliter moreretur.
|