Vixit ergo
Aethewulfus rex duobus annis postquam a Roma pervenit; in quibus, inter alia
multa praesentis vitae bona studia, cogitans de suo ad universitatis viam
transitu, ne sui filii post patris obitum indebite inter se disceptarent, hereditariam,
immo commendatoriam, scribi imperavit epistolam: in qua et regni inter filios
suos, duos scilect seniores, et propriae hereditatis inter filios et filiam et
etiam propinquos, pecuniarum, quae post se superessent, inter animam et filios
et etiam nobiles suos, divisionem ordinabiliter literis mandari procuravit. De
qua prudenti consideratione pauca de pluribus posteris imitanda scribere
decrevimus, scilicet, quae ad necessitatem animae
maxime pertinere intelliguntur. Nam cetera, quae ad
humanam dispensationem pertinent, in hoc opusculo inserere necesse non est, ne
fastidium prolixitate legentibus vel etiam audire desiderantibus procreaverit.
Pro utilitate namque animae suae, quam a primaevo iuventutis suae flore in
omnibus procurare studuit, per omnem hereditariam terram suam semper in decem
manentibus unum pauperem, aut indigenam aut peregrinum, cibo, potu et
vestimento successoribus suis, usque ad ultimam diem iudicii, post se pascere
praecepit; ita tamen, si illa terra hominibus et
pecoribus habitaretur et deserta non esset. Romae quoque omni anno magnam pro
anima sua pecuniam, id est trecentas mancussas, portari praecepit, quae taliter
ibi dividerentur: scilicet centum mancussas in honorem Sancti Petri,
specialiter ad emendum oleum, quo impleantur omnia luminaria illius apostolicae
ecclesiae in vespera Paschae, et aequaliter in galli cantu, et centum mancussas
in honorem Sancti Pauli, eadem condicione, ad
comparandum oleum in ecclesia Sancti Pauli Apostoli ad implenda luminaria in
vespera Paschae et in galli cantu, centum quoque mancussas universali papae
apostolico.
|