Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-18-Anno Dominicae Incarnationis DCCCLX, nativitatis autem Aelfredi regis duodecimo, Aethelbald, et in Scireburnan sepultus, et Aethelberht, frater suus, Cantiam et Suthrigam, Suth-Seaxam quoque suo dominio, ut iustum erat, subiunxit. In cuius diebus magnus paganorum exercitus, de mari adveniens, Wintoniam civitatem hostiliter invadens depopulatus est. Cui, cum ad naves cum ingenti praeda reverterentur, Osric, Hamtunensium comes, cum suis, et Aethelwulf comes, cum Bearrocensibus, viriliter obviaverunt, consertoque proelio oppido pagani passim trucidantur, et, cum diutius resistere non possent, muliebriter fugam arripiunt, et Christiani loco funeris dominati sunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |