Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-22-Nam, cum communi et ingenti patris sui et matris amore supra omnes fratres suos, immo ab omnibus, nimium diligeretur, et in regio semper curto inseparabiliter nutriretur, accrescente infantili et puerili aetate, forma ceteris suis fratribus decentior videbatur, vultuque et verbis atque moribus gratiosior. Cui ab incunabulis ante omnia et cum omnibus praesentis vitae studiis, sapientiae desiderium cum nobilitate generis, nobilis mentis ingenium supplevit; sed, proh dolor! indigna suorum parentum et nutritorum incuria usque ad duodecimum aetatis annum, aut eo amplius, illiteratus permansit. Sed Saxonica poemata die noctuque solers auditor, relatu aliorum saepissime audiens, docibilis memoriter retinebat. In omni venatoria arte industrius venator incessabiliter laborat non in vanum; nam incomparabilis omnibus peritia et felicitate in illa arte, sicut et in ceteris omnibus Dei donis, fuit, sicut et nos saepissime vidimus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |