Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-24-Post haec cursum diurnum, id est celebrationes horarum, ac deinde psalmos quosdam et orationes multas; quos in uno libro congregatos in sinu suo die noctuque, sicut ipsi vidimus, secum inseparabiliter, orationis gratia, inter omnia praesentis vitae curricula ubique circumducebat. Sed, proh dolor! quod maxime desiderabat, liberalem scilicet artem, desiderio suo non suppetebat, eo quod, ut loquebatur, illo tempore lectores boni in toto regno Occidentalium Saxonum non erant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |