Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-25-Quod maximum inter omnia praesentis vitae suae impedimenta et dispendia crebris querelis et intimis cordis sui suspiriis fieri affirmabat: id est, eo quod illo tempore, quando aetatem et licentiam atque suppetentiam discendi habebat, magistros non habuerat; quando vero et aetate erat provectior et incessabilius die noctuque, immo omnibus istius insulae medicis incognitis infirmitatibus, internisque atque externis regiae potestatis sollicitudinibus, necnon et paganorum terra marique infestationibus occupatus, immo etiam perturbatus, magistros et scriptores aliquantula ex parte habebat, legere ut non poterat. Sed tamen inter praesentis vitae impedimenta ab infantia usque ad praesentem diem in eodem insaturabili desiderio, sicut nec ante destituit, ita nec etiam adhuc inhiare desinit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |