Eo tempore
maxima inter Northanhymbros discordia diabolico instinctu orta fuerat, sicut
semper populo, qui odium incurrerit Dei, evenire
solet. Nam Northanhymbri eo tempore, ut diximus, legitimum regem suum, Osbyrht
nomine, regno expulerant, et tyrannum quendam, Aella nomine, non de regali prosapia progenitum, super regni apicem
constituerant. Sed, advenientibus paganis, consilio divino et
optimatum adminiculo, pro communi utilitate, discordia illa aliquantulum
sedata, Osbyrht et Aella, adunatis viribus congregatoque exercitu,
Eboracum oppidum adeunt. Quibus advenientibus, pagani
confestim fugam arripiunt, et intra urbis moenia se defendere procurant.
Quorum fugam
et pavorem Christiani cernentes, etiam intra urbis moenia eos persequi et murum
frangere instituunt; quod et fecerunt. Non enim tunc adhuc illa civitas firmos
et stabilitos muros illis temporibus habebat. Cumque Christiani murum, ut
proposuerant, fregissent, et eorum magna pars in civitatem simul cum paganis
intrasset, pagani, dolore et necessitate compulsi, super eos atrociter
irrumpunt, caedunt, fugant, prosternunt intus et extra. Illic maxima ex parte
omnes Northanhymbrensium coetus, occisis duobus regibus, deleti occubuerunt.
Reliqui vero, qui evaserunt, pacem cum paganis pepigerunt.
|