Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-85-
Eodem anno Carolus, Francorum rex, viam universitatis adiit; sed Earnulf, filius fratris sui, sexta, antequam defunctus esset, hebdomada, illum regno expulerat. Quo statim defuncto, quinque reges ordinati sunt, et regnum in quinque partibus conscissum est, sed tamen principalis sedes regni ad Earnulf iuste et merito provenit, nisi solummodo quod in patruum suum indigne peccavit. Ceteri quoque quatuor reges fidelitatem et oboedientiam Earnulfo, sicut dignum erat, promiserunt: nullus enim illorum quator regum hereditarius illius regni erat in paterna parte, nisi Earnulf solus. Quinque itaque reges confestim, Karolo moriente, ordinati sunt, sed imperium penes Earnulf remansit. Talis ergo illius regni divisio fuit: nam Earnulf orientales regiones Hreni fluminis, Hrothuulf quoque internam partem regni accepit, Oda etiam occidentale regnum, Beorngar et Witha Langobardiam, nec non et illas regiones, quae in illa parte montis sunt. Nec tamen tanta et talia regna inter se pacifice servaverunt. Nam bis pleno proelio inter se belligeravere, et illa regna persaepe devastaverunt invicem, et unusquisque alterum expulit de regno. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |