Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-15-
Defuncto igitur Beorhtrico rege, cum illa inter Saxones diutius fieri non posset, ultra mare navigans, cum innumerabilibus thesauris, Karolum illum famosissimum Francorum regem adiit. Ad quam, cum ante solarium multa regi afferens dona staret, Karolus ait: «Elige, Eadburh, quem velis inter me et filium meum, qui mecum in solaro isto stat.» At illa, sine deliberatione stulte respondens, ait: «Si mihi electio conceditur, filium tuum, in quantum te iunior est, eligo». Cui Karolus respondens et arridens ait: «Si me eligeres, haberes filium meum; sed quia filium meum elegisti, nec me nec illum habebis.» Dedit tamen illi unum magnum sanctimonialium monasterium; in quo, deposito seculari habitu et sanctimonialium indumento assumpto, perpaucis annis abbatissae fungebatur officio. Sicut enim irrationabiliter in propria vixisse refertur, ita multo irrationabilius in aliena gente vivere deprehenditur. Nam a quodam suae propriae gentis homine constuprata, demum palam deprehensa, de monasterio, imperio Karoli regis, deiecta, in paupertate et miseria leto tenus vituperabiliter vitam duxit; ita ut ad ultimum, uno servulo comitata, sicut a multis videntibus eam audivimus, cotidie mendicans, in Pavia miserabiliter moreretur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |