Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Asserius De rebus gestis Aelfredi IntraText CT - Text |
|
|
-27-
Eo tempore maxima inter Northanhymbros discordia diabolico instinctu orta fuerat, sicut semper populo, qui odium incurrerit Dei, evenire solet. Nam Northanhymbri eo tempore, ut diximus, legitimum regem suum, Osbyrht nomine, regno expulerant, et tyrannum quendam, Aella nomine, non de regali prosapia progenitum, super regni apicem constituerant. Sed, advenientibus paganis, consilio divino et optimatum adminiculo, pro communi utilitate, discordia illa aliquantulum sedata, Osbyrht et Aella, adunatis viribus congregatoque exercitu, Eboracum oppidum adeunt. Quibus advenientibus, pagani confestim fugam arripiunt, et intra urbis moenia se defendere procurant. Quorum fugam et pavorem Christiani cernentes, etiam intra urbis moenia eos persequi et murum frangere instituunt; quod et fecerunt. Non enim tunc adhuc illa civitas firmos et stabilitos muros illis temporibus habebat. Cumque Christiani murum, ut proposuerant, fregissent, et eorum magna pars in civitatem simul cum paganis intrasset, pagani, dolore et necessitate compulsi, super eos atrociter irrumpunt, caedunt, fugant, prosternunt intus et extra. Illic maxima ex parte omnes Northanhymbrensium coetus, occisis duobus regibus, deleti occubuerunt. Reliqui vero, qui evaserunt, pacem cum paganis pepigerunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |