| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Algelbertus Versus de bella quae fuit acta Fontaneto IntraText CT - Text |
Aurora cum primo mane | tetra noctis dividet,
Sabbatum non illud fuit, | sed Saturni dolium,
De fraterna rupta pace | gaudet demon impius.
Bella clamant, hinc et inde | pugna gravis oritur,
Frater fratri mortem parat, | nepoti avunculus,
Filius nec patri suo | exhibet, quod meruit.
Caedes nulla peior fuit | campo nec in Marcio,
Fracta est lex christianorum | sanguinis hic profluit,
Unda manans inferorum, | gaudet gula Cerberi.
Dextera potentis Dei | protexit Hlotharium,
Victor ille manu sua | pugnavitque fortiter;
Ceteri si sic pugnassent, | mox foret victoria.
Ecce olim velut Iudas | Salvatorem tradidit,
Sic te, rex, tuique duces | tradiderunt gladio:
Esto cautus, ne frauderis | agnus lupo praevius!
Fontanella fontem dicunt | villam quoque rustici,
Ubi strages et ruina | Franchorum de sanguine;
Orrent campi, orrent silvae, | orrent ipsi paludes.
Gramen illud ros et ymber | nec humectat pluvia,
In quo fortes ceciderunt | proelio doctissimi,
Pater, mater, soror, frater, | quos amici fleverant.
Hoc escelus hinc et inde, | quod verso describitur,
Angelbertus ego vidi | pugnansque cum aliis,
Solus de multis remansi | prima frontis acie.
Ima vallis retrospexi | usque foras rivulum,
Ubi suos inimicos | rex fortis Hlotharius
Expugnabat fugientes | usque forum rivuli.
Karoli de parte vero, Hludovici pariter
Albent campi vestimentis | mortuorum lineis,
Velud solent in autumno | albescere avibus.
Laude pugna non est digna | nec cantus melodiae.
Oriens, meridianus, | Occidens et Aquilo
Plangant illos, qui fuerunt | tali poena mortui!
Maledictus ille dies | nec in anni circulo
Numeretur, set radatur | ab omni memoria,
Iubar solis nec illustret, | Aurora crepusculum!
Nox et sequens diem illam | noxque dira nimium,
Nox illaque planctu mixta | et dolore pariter!
Hic obit et ille gemit | in grave penuria.
O luctum atque lamentum! | nudati sunt mortui -
Horum carnes vultur, corvus, | lupus vorant acriter -
Orrent, carent sepulturis, | vanum iacet cadaver.
Ploratum et ululatum | nec describo amplius.
Unusquisque quantum
potest | restringatque lacrimas,
Pro illorum animabus | deprecemur Dominum!