Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anselmus Cantuariensis Proslogion IntraText CT - Text |
Dixi itaque in argumentatione, quam reprehendis, quia, cum insipiens audit proferri «quo maius cogitari non potest», intelligit, quod audit. Utique qui non intelligit, si nota lingua dicitur, aut nullum aut nimis obrutum habet intellectum.
Deinde dixi, quia, si intelligitur, est in intellectu. An est in nullo intellectu, quod necessario in rei veritate esse monstratum est? Sed dices, quia, etsi est in intellectu, non tamen consequitur, quia intelligitur. Vide, quia consequitur esse in intellectu ex eo, quia intelligitur! Sicut enim quod cogitatur, cogitatione cogitatur, et quod cogitatione cogitatur, sicut cogitatur, sic est in cogitatione, ita quod intelligitur, intellectu intelligitur, et quod intellectu intelligitur, sicut intelligitur, ita est in intellectu. Quid hoc planius?
Postea dixi, quia, si est vel in solo intellectu, potest cogitari esse et in re, quod maius est. Si ergo in solo est intellectu, id ipsum, scilicet «quo maius non potest cogitari», est, quo maius cogitari potest. Rogo, quid consequentius? An enim, si est vel in solo intellectu, non potest cogitari esse et in re? Aut si potest, nonne, qui hoc cogitat, aliquid cogitat maius eo, si est in solo intellectu? Quid igitur consequentius, quam si «quo maius cogitari nequit» est in solo intellectu. idem esse, quo maius cogitari possit? Sed utique «quo maius cogitari potest» in nullo intellectu est «quo maius cogitari non possit». An ergo non consequitur «quo maius cogitari nequit», si est in ullo intellectu, non esse in solo intellectu? Si enim est in solo intellectu, est, quo maius cogitari potest, quod non convenit.