Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Proslogion

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-5-

 

   Qualia vero sint et alia, quae mihi obicis pro insipiente, facile est deprehendere vel parum sapienti, et ideo id ostendere supersedendum existimaveram. Sed quoniam audio quibusdam ea legentibus aliquid contra me valere videri, paucis de illis commemorabo.

   Primum, quod saepe repetis me dicere, quia, quod est «maius omnibus», est in intellectu; si est in intellectu, est et in re - aliter enim «omnibus maius» non esset «omnibus maius» -: Nusquam in omnibus dictis meis invenitur talis probatio. Non enim idem valet, quod dicitur «maius omnibus» et «quo maius cogitari nequit», ad probandum, quia est in re, quod dicitur. Si quis enim dicat «quo maius cogitari non possit» non esse aliquid in re aut posse non esse aut vel non esse posse cogitari, facile refelli potest. Nam quod non est, potest non esse; et quod non esse potest, cogitari potest non esse. Quidquid autem cogitari potest non esse, si est, non est «quo maius cogitari non possit»; quod si non est, utique, si esset, non esset «quo maius non possit cogitari». Sed dici non potest, quia «quo maius non possit cogitari», si est, non est «quo maius cogitari non possit», aut si esset, non esset «quo non possit cogitari maius». Patet ergo, quia nec non est nec potest non esse aut cogitari non esse. Aliter enim, si est, non est, quod dicitur, et si esset, non esset.

   Hoc autem non tam facile probari posse videtur de eo, quod «maius» dicitur «omnibus». Non enim ita patet, quia, quod non esse cogitari potest, non est «maius omnibus», quae sunt, sicut quia non est «quo maius cogitari non possit»; nec sic est indubitabile. quia, si est aliquid «maius omnibus», non est aliud quam «quo maius non possit cogitari», aut si esset, non esset similiter aliud, quomodo certum est de eo, quod dicitur «quo maius cogitari nequit». Quid enim, si quis dicat esse aliquid «maius omnibus», quae sunt, et id ipsum tamen posse cogitari non esse, et aliquid maius eo, etiamsi non sit, posse tamen cogitari? An hic sic aperte inferri potest: Non est ergo «maius omnibus», quae sunt, sicut ibi apertissime diceretur: Ergo non est «quo maius cogitari nequit»? Illud namque alio indiget argumento quam hoc, quod dicitur «omnibus maius»; in isto vero non est opus alio quam hoc ipso, quod sonat «quo maius cogitari non possit». Ergo si non similiter potest probari de eo, quod «maius omnibus» dicitur, quod de se per se ipsum probat «quo rnaius nequit cogitari», iniuste me reprehendisti dixisse, quod non dixi, cum tantum differat ab eo, quod dixi.

   Si vero vel post aliud argumentum potest, nec sic me debuisti reprehendere dixisse, quod probari patet. Utrum autem possit, facile perpendit, qui hoc posse «quo maius cogitari nequit» cognoscit. Nullatenus enim potest intelligi «quo maius cogitari non possit» nisi id, quod solum «omnibus est maius». Sicut ergo «quo maius cogitari nequit» intelligitur et est in intellectu et ideo esse in rei veritate asseritur, sic, quod «maius» dicitur «omnibus», intelligi et esse in intellectu et idcirco re ipsa esse ex necessitate concluditur. Vides ergo, quam recte me comparasti stulto illi, qui hoc solo, quod descripta intelligeretur, perditam insulam esse vellet asserere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech