Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Proslogion

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-6-

 

   Quod autem obicis quaelibet falsa vel dubia similiter posse intelligi et esse in intellectu, quemadmodum illud, quod dicebam, miror, quid hic sensisti contra me dubium probare volentem, cui primum hoc sat erat, ut quolibet modo illud intelligi et esse in intellectu ostenderem, quatenus consequenter consideraretur, utrum esset in solo intellectu, velut falsa, an et in re, ut vera. Nam si falsa et dubia hoc modo intelliguntur et sunt in intellectu, quia, cum dicuntur, audiens intelligit, quid dicens significet, nihil prohibet, quod dixi, intelligi et esse in intellectu. Quomodo autem sibi conveniant, quod dicis, quia falsa dicente aliquo, quaecumque ille diceret, intelligeres et quia illud, quod non eo modo, quo etiam falsa, habetur in cogitatione, non diceris auditum cogitare aut in cogitatione habere, sed intelligere et in intellectu habere, quia scilicet non possis hoc aliter cogitare nisi intelligendo, id est scientia comprehendendo. re ipsa illud existere - quomodo, inquam, conveniant et falsa «intelligi» et «intelligere» esse «scientia cornprehendere existere aliquid», nil ad me, tu videris. Quodsi et falsa aliquo modo intelliguntur et non omnis, sed cuiusdam intellectus est haec definitio, non debui reprehendi, quia dixi «quo maius cogitari non possit» intelligi et in intellectu esse, etiam antequam certum esset re ipsa illud existere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech