Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anselmus Cantuariensis Proslogion IntraText CT - Text |
Sed etsi verum esset non posse cogitari vel intelligi illud, «quo maius nequit cogitari», non tamen falsum esset «quo maius cogitari nequit» cogitari posse et intelligi. Sicut enim nil prohibet dici «ineffabile», licet illud dici non possit, quod «ineffabile» dicitur, et quemadmodum cogitari potest «non cogitabile», quamvis illud cogitari non possit, cui convenit «non cogitabile» dici, ita, cum dicitur «quo nil maius valet cogitari», procul dubio, quod auditur. cogitari et intelligi potest, etiamsi res illa cogitari non valeat aut intelligi, «qua maius cogitari nequit». Nam etsi quisquam est tam insipiens, ut dicat non esse aliquid, «quo maius non possit cogitari», non tamen ita erit impudens, ut dicat se non posse intelligere aut cogitare, quid dicat. Aut si quis talis invenitur, non modo sermo eius est respuendus, sed et ipse conspuendus. Quisquis igitur negat aliquid esse, «quo maius nequeat cogitari», utique intelligit et cogitat negationem, quam facit. Quam negationem intelligere aut cogitare non potest sine partibus eius. Pars autem eius est «quo maius cogitari non potest». Quicumque igitur hoc negat, intelligit et cogitat «quo maius cogitari nequit». Palam autem est, quia similiter potest cogitari et intelligi, quod non potest non esse. Maius vero cogitat, qui hoc cogitat, quam qui cogitat, quod possit non esse. Dum ergo cogitatur «quo maius non possit cogitari», si cogitatur, quod possit non esse, non cogitatur «quo non possit cogitari maius». Sed nequit idem simul cogitari et non cogitari. Quare qui cogitat «quo maius non possit cogitari», non cogitat, quod possit, sed quod non possit non esse. Quapropter necesse est esse, quod cogitat, quia, quidquid non esse potest, noll est, quod cogitat.