Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Proslogion

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. Quomodo sit omnipotens, cum multa non possit.

 

   Sed et omnipotens quomodo es, si omnia non potes? Aut si non potes corrumpi nec mentiri nec facere verum esse falsum, ut quod factum est non esse factum, et plura similiter: quomodo potes omnia?

   An haec posse non est potentia, sed impotentia? Nam qui haec potest, quod sibi non expedit et quod non debet potest. Quae quanto magis potest, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum, et ipse minus contra illas. Qui ergo sic potest, non potentia potest, sed impotentia. Non enim ideo dicitur posse, quia ipse possit, sed quia sua impotentia facit aliud in se posse; sive aliquo alio genere loquendi, sicut multa improprie dicuntur. Ut cum ponimus «esse» pro «non esse», et «facere» pro eo quod est «non facere», aut pro «nihil facere». Nam saepe dicimus ei qui rem aliquam esse negat: sic est quemadmodum dicis esse, cum magis proprie videatur dici: sic non est quemadmodum dicis non esse. Item dicimus: iste sedet sicut ille facit, aut: iste quiescit sicut ille facit, cum «sedere» sit quiddam non facere et «quiescere» sit nihil facere. Sic itaque cum quis dicitur habere potentiam faciendi aut patiendi quod sibi non expedit aut quod non debet, impotentia intelligitur per potentiam; quia quo plus habet hanc potentiam, eo adversitas et perversitas in illum sunt potentiores, et ille contra eas impotentior. Ergo domine deus, inde verius es omnipotens, quia nihil potes per impotentiam, et nihil potest contra te. 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech