Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Proslogion

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI. Quomodo «universae viae domini misericordia et veritas», et tamen «iustus dominus in omnibus viis suis».

 

   Sed numquid etiam non est iustum secundum te, domine, ut malos punias? Iustum quippe est te sic esse iustum, ut iustior nequeas cogitari. Quod nequaquam esses, si tantum bonis bona, et non malis mala redderes. Iustior enim est qui et bonis et malis, quam qui bonis tantum merita retribuit. Iustum igitur est secundum te, iuste et benigne deus, et cum punis et cum parcis. Vere igitur «universae viae domini misericordia et veritas», et tamen «iustus dominus in omnibus viis suis». Et utique sine repugnantia; quia quos vis punire, non est iustum salvari, et quibus vis parcere, non est iustum damnari. Nam id solum iustum est quod vis, et non iustum quod non vis. Sic ergo nascitur de iustitia tua misericordia tua, quia iustum est te sic esse bonum, ut et parcendo sis bonus. Et hoc est forsitan, cur summe iustus potest velle bona malis. Sed si utcumque capi potest, cur malos potes velle salvare: illud certe nulla ratione comprehendi potest, cur de similibus malis hos magis salves quam illos per summam bonitatem, et illos magis damnes quam istos per summam iustitiam.

   Sic ergo vere es sensibilis, omnipotens, misericors et impassibilis, quemadmodum vivens, sapiens, bonus, beatus, aeternus, et quidquid melius est esse quam non esse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech