Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anselmus Cantuariensis Proslogion IntraText CT - Text |
O qui hoc bono fruetur: quid illi erit, et quid illi non erit! Certe quidquid volet erit, et quod nolet non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia «nec oculus vidit nec auris audivit nec cor hominis» cogitavit. Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona, et sufficit. Desidera simplex bonum, quod est omne bonum, et satis est. Quid enim amas, caro mea, quid desideras, anima mea? Ibi est, ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis.
Si delectat pulchritudo: «fulgebunt iusti sicut sol». Si velocitas aut fortitudo, aut libertas corporis cui nihil obsistere possit: «erunt similes angelis dei», quia «seminatur corpus animale, et surget corpus spirituale», potestate utique non natura. Si longa et salubris vita: ibi est sana aeternitas et aeterna sanitas, quia «iusti in perpetuum vivent» et «salus iustorum a domino». Si satietas: satiabuntur «cum apparuerit gloria» dei. Si ebrietas: «inebriabuntur ab ubertate domus» dei. Si melodia: ibi angelorum chori concinunt sine fine deo. Si quaelibet non immunda sed munda voluptas: «torrente voluptatis suae potabit eos» deus.
Si sapientia: ipsa dei sapientia ostendet eis seipsam. Si amicitia: diligent deum plus quam seipsos, et invicem tamquam seipsos, et deus illos plus quam illi seipsos; quia illi illum et se et invicem per illum, et ille se et illos per seipsum. Si concordia: omnibus illis erit una voluntas, quia nulla illis erit nisi sola dei voluntas. Si potestas: omnipotentes erunt suae voluntatis ut deus suae. Nam sicut poterit deus quod volet per seipsum, ita poterunt illi quod volent per illum; quia sicut illi non aliud volent quam quod ille, ita ille volet quidquid illi volent; et quod ille volet non poterit non esse. Si honor et divitiae: deus suos servos bonos et fideles supra multa constituet, immo «filii dei» et dii «vocabuntur» et erunt, et ubi erit filius eius, ibi erunt et illi, «heredes quidem dei, coheredes autem Christi». Si vera securitas: certe ita certi erunt numquam et nullatenus ista vel potius istud bonum sibi defuturum, sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, nec dilectorem deum illud dilectoribus suis invitis ablaturum, nec aliquid deo potentius invitos deum et illos separaturum.
Gaudium vero quale aut quantum est, ubi tale ac tantum bonum est? Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas immo obrutum aerumnis: quantum gauderes, si his omnibus abundares? Interroga intima tua, si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe si quis alius, quem omnino sicut teipsum diligeres, eandem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum, quia non minus gauderes pro eo quam pro teipso. Si vero duo vel tres vel multo plures idipsum haberent, tantundem pro singulis quantum pro teipso gauderes, si singulos sicut teipsum amares. Ergo in illa perfecta caritate innumerabilium beatorum angelorum et hominum, ubi nullus minus diliget alium quam seipsum, non aliter gaudebit quisque pro singulis aliis quam pro seipso. Si ergo cor hominis de tanto suo bono vix capiet gaudium suum: quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum? Et utique quoniam quantum quisque diligit aliquem, tantum de bono eius gaudet: sicut in illa perfecta felicitate unusquisque plus amabit sine comparatione deum quam se et omnes alios secum, ita plus gaudebit absque existimatione de felicitate dei quam de sua et omnium aliorum secum. Sed si deum sic diligent toto corde, tota mente, tota anima, ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitati dilectionis: profecto sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota anima, ut totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii.