Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Proslogion

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-1-

 

   Dicis quidem, quicumque es. qui dicis haec posse dicere insipientem: quia non est in intellectu aliquid, «quo maius cogitari non possit», aliter. quam quod secundum veritatem cuiusquam rei nequit saltem cogitari, et quia non magis consequitur hoc, quod dico «quo maius cogitari non possit», ex eo. quia est in intellectu, esse et in re, quam perditam insulam certissime existere ex eo, quia, cum describitur verbis, audiens eam non ambigit in intellectu suo esse. Ego vero dico: «Si quo maius cogitari non potest» non intelligitur vel cogitatur nec est in intellectu vel cogitatione, profecto deus aut non est «quo maius cogitari non possit» aut non intelligitur vel cogitatur et non est in intellectu vel cogitatione. Quod quam falsum sit, fide et conscientia tua pro firmissimo utor argumento. Ergo «quo maius cogitari non potest» vere intelligitur et cogitatur et est in intellectu et cogitatione. Quare aut vera non sunt, quibus contra conaris probare, aut ex eis non consequitur, quod te consequenter opinaris concludere.

   Quod autem putas ex eo, quia intelligitur aliquid, «quo maius cogitari nequit», non consequi illud esse in intellectu nec, si est in intellectu, ideo esse in re, certe ego dico: Si vel cogitari potest esse, necesse est illud esse. Nam «quo maius cogitari nequit» non potest cogitari esse nisi sine initio. Quidquid autem potest cogitari esse et non est, per initium potest cogitari esse. Non ergo «quo maius cogitari nequit» cogitari potest esse et non est. Si ergo cogitari potest esse, ex necessitate est.

   Amplius: Si utique vel cogitari potest, necesse est illud esse. Nullus enim negans aut dubitans esse aliquid, «quo maius cogitari non possit», negat vel dubitat, quia, si esset, nec actu nec intellectu posset non esse. Aliter namque non esset «quo maius cogitari non potest». Sed quidquid cogitari potest et non est, si esset, posset vel actu vel intellectu non esse. Quare si vel cogitari potest, non potest non esse «quo maius cogitari nequit». Sed ponamus non esse, si vel cogitari valet. At quidquid cogitari potest et non est, si esset, non esset «quo maius cogitari non possit». Si ergo esset «quo maius cogitari non possit», non esset «quo maius cogitari non possit», quod nimis est absurdum. Falsum est igitur non esse aliquid, «quo maius cogitari non possit», si vel cogitari potest, multo itaque magis, si intelligi et in intellectu esse potest.

   Plus aliquid dicam. Procul dubio quidquid alicubi aut aliquando non est, etiam si est alicubi aut aliquando, potest tamen cogitari numquam et nusquam esse, sicut non est alicubi aut aliquando. Nam quod heri non fuit et hodie est, sicut heri non fuisse intelligitur, ita numquam esse subintelligi potest. Et quod hic non est et alibi est, sicut non est hic, ita potest cogitari nusquam esse. Similiter cuius partes singulae non sunt, ubi aut quando sunt aliae partes, eius omnes partes et ideo ipsum totum possunt cogitari numquam aut nusquam esse. Nam etsi dicatur tempus semper esse et mundus ubique, non tamen illud totum semper aut iste totus est ubique. Et sicut singulae partes temporis non sunt, quando aliae sunt, ita possunt numquam esse cogitari. Et singulae mundi partes, sicut non sunt, ubi aliae sunt, ita subintelligi possunt nusquam esse. Sed et quod partibus coniunctum est, cogitatione dissolvi et non esse potest.

   Quare quidquid alicubi aut aliquando totum non est, etiam si est, potest cogitari non esse. At «quo maius nequit cogitari», si est, non potest cogitari non esse. Alioquin, si est, non est «quo maius cogitari non possit», quod non convenit. Nullatenus ergo alicubi aut aliquando totum non est, sed semper et ubique totum est.

   Putasne aliquatenus posse cogitari vel intelligi aut esse in cogitatione vel intellectu, de quo haec intelliguntur? Si enim non potest, non de eo possunt haec intelligi. Quodsi dicis non intelligi et non esse in intellectu, quod non penitus intelligitur, dic, quia, qui non potest intueri purissimam lucem solis, non videt lucem diei, quae non est nisi lux solis! Certe vel hactenus intelligitur et est in intellectu «quo maius cogitari nequit», ut haec de eo intelligantur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech