Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Proslogion

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-3-

 

   Sed tale est, inquis, ac si aliquis insulam oceani omnes terras sua fertilitate vincentem, quae difficultate, immo impossibilitate inveniendi, quod non est, «perdita» nominatur, dicat idcirco non posse dubitari vere esse in re, quia verbis descriptam facile quis intelligit. Fidens loquor, quia, si quis invenerit mihi aut re ipsa aut sola cogitatione existens praeter «quo maius cogitari non possit», cui aptare valeat connexionem huius meae argumentationis, inveniam et dabo illi perditam insulam amplius non perdendam. Palam autem iam videtur «quo non valet cogitari maius» non posse cogitari non esse, quod tam certa ratione veritatis existit. Aliter enim nullatenus existeret. Denique si quis dicit se cogitare illud non esse, dico, quia, cum hoc cogitat, aut cogitat aliquid, «quo maius cogitari non possit», aut non cogitat. Si non cogitat, non cogitat non esse, quod non cogitat. Si vero cogitat, utique cogitat aliquid, quod nec cogitari possit non esse. Si enim posset cogitari non esse, cogitari posset habere principium et finem. Sed hoc non potest. Qui ergo illud cogitat, aliquid cogitat, quod nec cogitari non esse possit. Hoc vero qui cogitat, non cogitat id ipsum non esse. Alioquin cogitat, quod cogitari non potest. Non igitur potest cogitari non esse «quo maius nequit cogitari».

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech