Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Proslogion

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-4-

 

   Quod autem dicis. quia, cum dicitur, quod summa res ista non esse nequeat cogitari, melius fortasse diceretur, quod non esse aut etiam posse non esse non possit intelligi, potius dicendum fuit non posse cogitari. Si enim dixissem rem ipsam non posse intelligi non esse, fortasse tu ipse, qui dicis, quia secundum proprietatem verbi istius falsa nequeunt intelligi, obiceres nihil, quod est, posse intelligi non esse. «Falsum» est enim non esse, quod est. Quare non esse proprium deo non posse intelligi non esse. Quodsi aliquid eorum, quae certissime sunt, potest intelligi non esse, similiter et alia certa non esse posse intelligi. Sed hoc utique non potest obici de cogitatione, si bene consideretur. Nam etsi nulla, quae sunt, possint intelligi non esse, omnia tamen possunt cogitari non esse praeter id, quod summe est. Illa quippe omnia et sola possunt cogitari non esse, quae initium aut finem aut partium habent coniunctionem, et, sicut iam dixi, quidquid alicubi aut aliquando totum non est. Illud vero solum non potest cogitari non esse, in quo nec initium nec finem nec partium coniunctionem et quod non nisi semper et ubique totum ulla invenit cogitatio.

   Scito igitur, quia potes cogitare te non esse, quamdiu esse certissime scis! Quod te miror dixisse nescire. Multa namque cogitamus non esse, quae scimus esse, et multa esse, quae non esse scimus; non existimando, sed fingendo ita esse, ut cogitamus. Et quidem possumus cogitare aliquid non esse, quamdiu scimus esse, quia simul et illud possumus et istud scimus. Et non possumus cogitare non esse, quamdiu cogitamus esse, quia non possumus cogitare esse simul et non esse. Si quis igitur sic distinguat huius prolationis has duas sententias, intelliget nihil, quamdiu esse cogitatur, posse cogitari non esse, et quidquid est praeter id, «quo maius cogitari nequit», etiam cum scitur esse, posse non esse cogitari. Sic igitur et proprium est deo non posse cogitari non esse, et tamen multa sunt, quae possunt cogitari, quamdiu sunt, non esse. Quomodo tamen dicatur cogitari deus non esse, in ipso libello puto sufficienter esse dictum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech