Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anselmus Cantuariensis Proslogion IntraText CT - Text |
Deinde quod dicis vix umquam posse esse credibile, cum dictum et auditum fuerit istud, non eo modo posse cogitari non esse, quo etiam potest cogitari non esse deus, respondeant pro me, qui vel parvam scientiam disputandi argumentandique attigerunt. An enim rationabile est, ut idcirco neget aliquis, quod intelligit, quia esse dicitur id, quod ideo negat, quia non intelligit? Aut si aliquando negatur, quod aliquatenus intelligitur, et idem est illi, quod nullatenus intelligitur - nonne facilius probatur, quod dubium est de illo, quod in aliquo, quam de eo, quod in nullo est intellectu? Quare nec credibile potest esse idcirco quemlibet negare «quo maius cogitari nequit», quod auditum aliquatenus intelligit, quia negat deum, cuius sensum nullo modo cogitat. Aut si et illud, quia non omnino intelligitur, negatur - nonne tamen facilius id, quod aliquo modo, quam id, quod nullo modo intelligitur, probatur? Non ergo irrationabiliter contra insipientem ad probandum deum esse attuli «quo maius cogitari non possit», cum illud nullo modo, istud aliquo modo intelligeret.