Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anselmus Cantuariensis Proslogion IntraText CT - Text |
Quod vero tam studiose probas «quo maius cogitari nequit» non tale esse, qualis nondum facta pictura in intellectu pictoris, sine causa fit. Non enim ad hoc protuli picturam praecogitatam, ut tale illud, de quo agebatur, vellem asserere, sed tantum, ut aliquid esse in intellectu, quod esse non intelligeretur, possem ostendere. Item quod dicis «quo maius cogitari nequit» secundurn rem vel ex genere tibi vel ex specie notam te cogitare auditum vel in intellectu habere non posse, quoniam nec ipsam rem nosti nec eam ex alia simili potes conicere, palam est rem aliter sese habere. Quoniam namque omne minus bonum in tantum est simile maiori bono, inquantum est bonum, patet cuilibet rationabili menti, quia de bonis minoribus ad maiora conscendendo ex iis, quibus aliquid maius cogitari potest, multum possumus conicere illud, «quo nihil potest maius cogitari». Quis enim verbi gratia vel hoc cogitare non potest, etiamsi non credat in re esse, quod cogitat, scilicet si bonum est aliquid, quod initium et finem habet, multo melius esse bonum, quod, licet incipiat, non tamen desinit; et sicut istud illo melius est, ita isto esse melius illud, quod nec finem habet nec initium, etiamsi semper de praeterito per praesens transeat ad futurum; et sive sit in re aliquid huiusmodi sive non sit, valde tamen eo melius esse id, quod nullo modo indiget vel cogitur mutari vel moveri? An hoc cogitari non potest, aut aliquid hoc maius cogitari potest? Aut non est hoc ex iis, quibus maius cogitari valet, conicere id, «quo maius cogitari nequit»? Est igitur, unde possit conici «quo maius cogitari nequeat». Sic itaque facile refelli potest insipiens, qui sacram auctoritatem non recipit, si negat «quo maius cogitari non valet» ex aliis rebus conici posse. At si quis catholicus hoc neget, meminerit, quia «invisibilia dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et divinitas.