Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Proslogion

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

I. Excitatio mentis ad contemplandum deum.

 

   Eia nunc, homuncio, fuge paululum occupationes tuas, absconde te modicum a tumultuosis cogitationibus tuis. Abice nunc onerosas curas, et postpone laboriosas distentiones tuas. Vaca aliquantulum deo, et requiesce aliquantulum in eo. «Intra in cubiculum» mentis tuae, exclude omnia praeter deum et quae te iuvent ad quaerendum eum, et «clauso ostio» quaere eum. Dic nunc, totum «cor meum», dic nunc deo: «Quaero vultum tuum; vultum tuum, domine, requiro.»

   Eia nunc ergo tu, domine deus meus, doce cor meum ubi et quomodo te quaerat, ubi et quomodo te inveniat. Domine, si hic non es, ubi te quaeram absentem? Si autem ubique es, cur non video praesentem? Sed certe habitas «lucem inaccessibilem». Et ubi est lux inaccessibilis? Aut quomodo accedam ad lucem inaccessibilem? Aut quis me ducet et inducet in illam, ut videam te in illa? Deinde quibus signis, qua facie te quaeram? Numquam te vidi, domine deus meus, non novi faciem tuam. Quid faciet, altissime domine, quid faciet iste tuus longinquus exsul? Quid faciet servus tuus anxius amore tui et longe proiectus «a facie tua»? Anhelat videre te, et nimis abest illi facies tua. Accedere ad te desiderat, et inaccessibilis est habitatio tua. Invenire te cupit, et nescit locum tuum. Quaerere te affectat, et ignorat vultum tuum. Domine, deus meus es, et dominus meus es, et numquam te vidi. Tu me fecisti et refecisti, et omnia mea bona tu mihi contulisti, et nondum novi te. Denique ad te videndum factus sum, et nondum feci propter quod factus sum.

   O misera sors hominis, cum hoc perdidit ad quod factus est. O durus et dirus casus ille! Heu, quid perdidit et quid invenit, quid abscessit et quid remansit! Perdidit beatitudinem ad quam factus est, et invenit miseriam propter quam factus non est. Abscessit sine quo nihil felix est, et remansit quod per se nonnisi miserum est. «Manducabat» tunc «homo panem angelorum» quem nunc esurit, manducat nunc «panem dolorum», quem tunc nesciebat. Heu publicus luctus hominum, universalis planctus filiorum Adae! Ille ructabat saturitate, nos suspiramus esurie. Ille abundabat, nos mendicamus. Ille feliciter tenebat et misere deseruit, nos infeliciter egemus et miserabiliter desideramus, et heu, vacui remanemus. Cur non nobis custodivit cum facile posset, quo tam graviter careremus? Quare sic nobis obseravit lucem, et obduxit nos tenebris? Ut quid nobis abstulit vitam, et inflixit mortem? Aerumnosi, unde sumus expulsi, quo sumus impulsi! Unde praecipitati, quo obruti! A patria in exsilium, a visione dei in caecitatem nostram. A iucunditate immortalitatis in amaritudinem et horrorem mortis. Misera mutatio! De quanto bono in quantum malum! Grave damnum, gravis dolor, grave totum.

   Sed heu me miserum, unum de aliis miseris filiis Evae elongatis a deo, quid incepi, quid effeci? Quo tendebam, quo deveni? Ad quid aspirabam, in quibus suspiro? «Quaesivi bona», «et ecce turbatio»! Tendebam in deum, et offendi in me ipsum. Requiem quaerebam in secreto meo, et «tribulationem et dolorem inveni» in intimis meis. Volebam ridere a gaudio mentis meae, et cogor rugire «a gemitu cordis mei». Sperabatur laetitia, et ecce unde densentur suspiria!

   Et o «tu, domine, usquequo»? «Usquequo, domine, oblivisceris» nos, «usquequo avertis faciem tuam» a nobis? Quando respicies et exaudies nos? Quando illuminabis oculos nostros, et ostendes nobis «faciem tuam»? Quando restitues te nobis? Respice, domine, exaudi, illumina nos, ostende nobis teipsum. Restitue te nobis, ut bene sit nobis, sine quo tam male est nobis. Miserare labores et conatus nostros ad te, qui nihil valemus sine te. Invitas nos, «adiuva nos». Obsecro, domine, ne desperem suspirando, sed respirem sperando. Obsecro, domine, amaricatum est cor meum sua desolatione, indulca illud tua consolatione. Obsecro, domine, esuriens incepi quaerere te, ne desinam ieiunus de te. Famelicus accessi, ne recedam impastus. Pauper veni ad divitem, miser ad misericordem; ne redeam vacuus et contemptus. Et si «antequam comedam suspiro», da vel post suspiria quod comedam. Domine, incurvatus non possum nisi deorsum aspicere, erige me ut possim sursum intendere. «Iniquitates meae supergressae caput meum» obvolvunt me, «et sicut onus grave» gravant me. Evolve me, exonera me, ne «urgeat puteus» earum «os suum super me». Liceat mihi suspicere lucem tuam, vel de longe, vel de profundo. Doce me quaerere te, et ostende te quaerenti; quia nec quaerere te possum nisi tu doceas, nec invenire nisi te ostendas. Quaeram te desiderando, desiderem quaerendo. Inveniam amando, amem inveniendo.

   Fateor, domine, et gratias ago, quia creasti in me hanc imaginem tuam, ut tui memor te cogitem, te amem. Sed sic est abolita attritione vitiorum, sic est offuscata fumo peccatorum, ut non possit facere ad quod facta est, nisi tu renoves et reformes eam. Non tento, domine, penetrare altitudinem tuam, quia nullatenus comparo illi intellectum meum; sed desidero aliquatenus intelligere veritatem tuam, quam credit et amat cor meum. Neque enim quaero intelligere ut credam, sed credo ut intelligam. Nam et hoc credo: quia «nisi credidero, non intelligam».

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech