Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Proslogion

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIX. Quod non sit in loco aut tempore, sed omnia sint in illo.

 

   Sed si per aeternitatem tuam fuisti et es et eris, et fuisse non est futurum esse, et esse non est fuisse vel futurum esse: quomodo aeternitas tua tot est semper?

   An de aeternitate tua nihil praeterit ut iam non sit, nec aliquid futurum est quasi nondum sit? Non ergo fuisti heri aut eris cras, sed heri et hodie et cras es. Immo nec heri nec hodie nec cras es, sed simpliciter es extra omne tempus. Nam nihil aliud est heri et hodie et cras quam in tempore; tu autem, licet nihil sit sine te, non es tamen in loco aut tempore, sed omnia sunt in te. Nihil enim te continet, sed tu contines omnia.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech