Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Proslogion

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XX. Quod sit ante et ultra omnia etiam aeterna.

 

   Tu ergo imples et complecteris omnia, tu es ante et ultra omnia. Et quidem ante omnia es, quia antequam fierent tu es. Ultra omnia vero quomodo es? Qualiter enim es ultra ea quae finem non habebunt?

   An quia illa sine te nullatenus esse possunt, tu autem nullo modo minus es, etiam si illa redeunt in nihilum? Sic enim quodam modo es ultra illa. An etiam quia illa cogitari possunt habere finem, tu vero nequaquam? Nam sic illa quidem habent finem quodam modo, tu vero nullo modo. Et certe quod nullo modo habet finem, ultra illud est quod aliquo modo finitur. An hoc quoque modo transis omnia etiam aeterna, quia tua et illorum aeternitas tota tibi praesens est, cum illa nondum habeant de sua aeternitate quod venturum est, sicut iam non habent quod praeteritum est? Sic quippe semper es ultra illa, cum semper ibi sis praesens, seu cum illud semper sit tibi praesens, ad quod illa nondum pervenerunt. 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech